contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos
conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et
taureis cruciatos
unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et
quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias
Dei leges praevaricari
iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi
quibus statim succensis
iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute
capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi
ceteris eius fratribus et matre inspicientibus
et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem
admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum
diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur
mori fortiter
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in
nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in
servis suis consolabitur
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad
inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta
interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra
singula puniretur
at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod
et iste sequenti loco primi tormenta suscepit
et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime
in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro
suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit
post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito
protulit et manus constanter extendit
et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei
leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum
spero
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis
animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus
morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos
tibi enim resurrectio ad vitam non erit
et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens
in eum
dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis
facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse
derelictum
patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter
te et semen tuum torquebit
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait
noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur
peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in
nobis
tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum
pugnare temptaveris
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna
quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens
bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta
sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens
dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque
enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum
membra non ego ipsa conpegi
sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem
quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum
misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis
propter leges eius
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et
exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset
non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem
se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum
habiturum et res necessarias praebiturum
sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit
rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem
cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit
suasuram se filio suo
itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait
patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses
portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam
perduxi
peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in
eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et
hominum genus
ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus
tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum
fratribus tuis te recipiam
cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis
non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est
nobis per Mosen
tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos
non effugies manum Dei
nos enim pro peccatis nostris haec patimur
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus
noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis
suis
tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli
frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus
nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium
effugisti
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub
testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei
iustas superbiae poenas solves
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro
patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium
fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est
Deus solus
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira
quae super omne genus nostrum iuste superducta est
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius
desaeviit indigne ferens derisum se
et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
novissime autem et mater consummata est
igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis
dictum